Latin
OBSERVATIO XIV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 270
Unproofread scanNot analysed yet
Sub hoc paroxysmo vexant saepius conatus vomendi, modo irriti, modo ipsi vomitus materiam saporis acidissimi, dentes stupefacientem, faucesque arrodentem, licet parciori quantitate eructantes. Levatur malum ructibus copiose explosis, atque sudore, circa vespertinum tempus erumpente prorsus solvitur. Eo gravius autem, &frequentius torquet, si aeger cibis leguminosis, flatulentis, piscibusque marinis avidius indulserit. Ceterum vires languent, corpus emacrescit, &alvus nunquam sponte suo fungitur officio. Requisiti medici pugnarunt elixiriis stomachicis, volatilibus, purgantibus &c. sed frustra, magisque malum exacerbabant. Ego vero, perspecta penitius morbi caussa atque sede, pulveres acrimoniam humorum temperantes leniterque laxantes, ex lapidibus cancrorum, radice ari, croco martis subtilissimo, rhabarbaro, tartaro vitriolato, cinnabari, semineque cymini confectos ordinavi. Praeterea, ut abstineret, ab omnibus flatulentis, ac leguminosis cibis, atque vini Rhenani potu, cui hactenus adsueverat, jussi; coena quoque parciori uteretur, corpusque sedulo moveret, imperavi. Tum thermas Carolinas commendavi; quibus aliquoties, sub recto regimine, usurpatis, optime valere coepit.