Latin
OBSERVATIO XIV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 271
Unproofread scanNot analysed yet
EpicriHaec affectionis hypochondriacae species, quae ab antiquis medicorum ad cardialgiam referri solet; nec raro nostris temporibus, sequioris potissimum sexus personis samiliaris deprehenditur, commode stomachica adpellari potest. Ego quidem illius sedem in intestino duodeno collocandam esse censeo; cujus tonus atque naturale robur, si fuerit dejectum, facillime in eo stagnat massa alimentorum, in ventriculo minus recte digestorum, &accedente prave bilioso pariter ac pancreatio succo acriorem subit fermentationem, vaporumque elevationem. Hi vero nimium inflando, ac distendendo ipsum duodenum, atque super hoc situm plexum magnum mesentericum, item arteriam &venam mesaraicam comprimendo, nec non orificia ventriculi, &flexuram, quae in fine duodeni est, arrodendo, ac claudendo, omnium recensitarum molestiarum caussam praebent, atque fundamentum. Tam ingens vero succorum acidorum, qui observantur in hypochondriacis, proventus, non nisi humoribus in ventriculo ac intestino stagnantibus debetur; qui saepenumero ad corrosivam accedunt naturam, testantibus vomitionibus. Vitioso huic acido in acceptis quoque ferenda est alvi adstrictio; idemque bilis crasin corrumpens, album generat faecum alvinarum colorem. Inde porro petenda est ratio, cur in tali casu purgantia remedia effectu suo destituantur; eorum enim vim ab acidis infringi notissimum est. Ego vero in hisce adfectionibus ad alvum laxandam nihil praestantius mannatis passulisque rhabarbarinis, non omissis motu sufficiente, potuque humectante, deprehendi; nec minorem virtutem tutem exserunt absorbentia alcalina, dum acidum absorbent, cumque illo sal quasi medium amaricans constituunt, cujus ope vim laxantem obtinent. Praeterea thermae, maxime Carolinae propter copiosam terram alcalinam, &sal, quod complectuntur, amaricans, omne fere curationis punctum absolvunt.