Latin
SECTIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 276
Unproofread scanNot analysed yet
Datur quoque crebrior cordis palpitatio seu motus, qui occurrit in iis, qui celeri cursu, saltatione, lusu pilae, aut balneis nimium calidis corpus exagitarunt; vel effusiori gaudio indulserunt, vel fortiori iracundia exarserunt; nihilque est, si celerior, atque velocior cordis &arteriarum systole, a commotis nimium, atque citius per cordis cava circulantibus succis inducta. Haec eadem celerior cordis systole, dum a pulsus duritie vacat, sese distinguit a febrili pulsu, qui hujus frequentia cum duritie juncta absolvitur. Distingui porro debet cordis palpitatio ab ea, quae interdum maxime in foeminis circa, ultimos gestationis menses, in epigastrica abdominis sensitur regione; &nihil est, nisi arteriarum in eo eo loco sitarum, praecipue coeliacarum, nimia a copioso &inpromto per venas splenicas regressu praepedito cruore repletio, validiorque pulsatio: quae optime sanguinis missione curatur. Tale exemplum prostat A. N. C. Dec. I. anno VI p. 261. De his nobis directe non sermo est; sed de ea loquimur specie, quae aegros non raro sine evidenti, ac externa caussa adoritur, &tanta cordis contractione &agitatione perficitur, ut illud etiam e naturali sua sede dimoveatur; &vel ad sinistrum magis latus propellatur, vel violener ad costas, atque sternum allidatur, tantaque vehementia praecordia elevet, ut pulsatio externa tegumenta attollat, &quantoque extra parietes percipi potuerit; testantibus FORESTO Obs. Lab. XVII. Obs. 10. &CHRISTOPHORO a VEIGA Lib. III. de art. med. cap. 8. Quin RIVINVS de Cordis palpitatione §. 13.