Latin
SECTIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 277
Unproofread scanNot analysed yet
memoriae prodidit, se in aegro cordis palpitatione laborante, in eo pectoris loco, ubi admota manus pulsationem percipiebat, maculam rubicundam; in altero callum deprehendisse. §. III. In historica hujus affectus descriptione occurrunt Historiae quaedam momenta, quae merentur considerationem. Pri- morbi. mum quidem valde obnoxia huic malo deprehendimus subjecta, quae sunt corporis strictioris, temperamenti sanguineo melancholici, animique sensibilioris, in terrorem maxime proclivia, aetate juniora, quae sanguine succisque turgent, horum consuetas evacuationes, sive fuerunt naturales, sive artificiales suppressas vel neglectas patiuntur; maximeque sequioris sexus personae, quibus menstrua non rite succedunt, vel narium haemorrhagiae suppressae sunt. Hinc BALLONIVS Lib. I. consil. pag. 519. Uti in juvenibus, inquit, ex ephebis excedentibus, quibus debet esse frequens haemorrhagia, si ea desit, palpitatio potest contingere; ita etiam virginibus nondum menstruatis accidere potest, recurrente ad partes superiores sanguine. Ipsa palpitatio levior vel gravior est, &per intervalla plus minus longiora invadit; mox noctu ex improviso adoritur miseros dormientes, ut subito evigilent; mox interdiu accedit, sumtisque saepius epulis invalescit. Antecedunt interdum graves praecordiorum anxietates; sub ipso paroxysmo velox &anhela fertur spiratio; jungitur interdum tremor cordis, &,quod probe notandum, pulsus arteriarum, licet sit intermittens, tamen cordis motui saepe non respondet, sed languidus fertur ac imminutus; quin testante TIMAEO a GVLDENKLEE Epist. 23. pag. 140. prorsus non sentitus fuit in carpo. In gravi paroxysmo percipitur magna molestia in praecordiorum regione, ob septum videlicet transversum vi nervi phrenici, circa cordis sinistrum latus siti, &ab ejus palpitante motu agitati male affectum; non minus insignis corporis languor, artuumque tremor remanet.