Latin
SECTIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 288
Unproofread scanNot analysed yet
Huc &illae spectant observationes, ubi quidam ex vaporibus tetris, venenatis in hunc dirum morbum inciderunt; qualem ex fumo antimoniali in pulmones suscepto obortum adnotavit GODOFREDVS SCHVLTZE tr. de nat. tinct. bezoard. Cap. V. §. XIV. Non vero solum a dictis humorum vitiis atrox hoc malum inducitur; sed ad illud ingenerandum, sanguinis quoque defectum contribuere, pluribus compertum habeSic post enormes sanguinis profusiones, mus exemplis. sive per uterum in abortu, aut puerperio, aut menstruis, sive e pulmonibus per haemoptysin, sive ex aliis locis quadam violentia provocatae fuerint; non modo cordis tremorem, sed veram quoque palpitationem insequi, experientia comprobat. Quemadmodum enim ad systolem &diastolem rite perficiendam, liquidi nervei non minus, ac sanguinis arteriosi debitus in cor, &ejus vasa requiritur insluxus: ita hoc in dictis casibus imminuto, cordis quoque vigor labefactatur, nec sufficiens fit ejus contractio, Hinc ab irruente sanguine successive grumi &coagula in cordis cavis relinquuntur, quae tandem cumulata, non modo impediunt regularem sanguinis transitum, lipothymiarum hisce adfectibus plerumque junctarum caussam; verum etiam ad eam commotionem ipsum cor proritant, quae audit palpitatio, sed in hoc casu levior deprehenditur; &simul crebrior. Inter caussas nostri mali omnino praecipuum sibi vindicant locum immoderatiores animi perturbationes, quarum modus agendi varius; quaedam ita sunt comparatae, ut vel humores celerius commoveant, &a partibus interioribus ad corporis superficiem compellant, veluti ira est, atque gaudium; vel eosdem magis ad interiora restringant, conconstrictis exterioribus, quemadmodum de metu, terrore, tristitia &c. observamus. Hac ratione &iracundia, &effusum gaudium, rarissime veram inducent cordis palpitationem; consentiente praeter experientiam GABELCHOVERO observat. Cent. IV. Curat. 84. Sed potius leviorem illum palpitantem motum excitant, quem §. 11.