Latin
SECTIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 289
Unproofread scanNot analysed yet
non nisi frequentiori cordis &arteriarum systole atque diastole absolvi, &a vera palpitatione probe distinguendum esse docuimus. Metus frequentius efficiet cordis tremorem; eundem vero caussam palpitationis esse posse, testatur BAGLIVVS prax. medic. Lib. II. pag. 229. Omnium autem maxime terrorem ad provocandum hoc malum esse potentissimum, quotidiana confirmat experientia. Ratio in eo videtur posita: dum terroris ea vis est, ut constrictis externis corporis partibus, succos vitales ad interiora magis compellat; ruunt hi majori copia ad cordis machinam; hancque, ultra naturalis dilatationis sphaeram distensam, ad praeternaturalem cogunt resistentiam, quae gignit palpitationem. Non semel quoque observavi, viros ac juvenes hypochondriacos, &qui debiliori nervorum genere sunt instructi, ex acrioribus meditationibus, praevia extremorum refrigeratione, atque vertigine in cordis palpitationem incidere; quam etiam foeminae hystericae ab odore suaveolentium patiuntur. §. XVI. Ex caussis mali nostri remotioribus huc spectant Ceussae remocibi flatulenti, ab iis praesertim comesti, qui languidam tae sunt cibs statulenti. obtinuerunt digestionem, veluti hypochondriaci sunt. Cibi nimirum tales leguminosi, ac oleracei mucosum in ventriculo ac intestinis relinquunt lentorem, ex quo resoluti vapores, non modo intestina distendunt, atque sic liberum (Hoffm. Syst. T. V.