Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 29
Unproofread scanNot analysed yet
Evitandae porro sunt nimiae mentis fatigationes; siquidem, teste CELSO, quibus caput afficitur cogitatio quidem tuta est. Hujus memorabile exemplum allegat GALENVS Lib. V. de loc. affect. c. 5. dum Grammatticus quidam juvenis, ait, quoties vel nimis vehementer doceret, velcogitaret, aut esuriret, comitiali morbo corripiebatur: &hoc ipsum sane est, quod de Francisco Petrarcha increbuit, eum post multas profundasque meditationes tandem incidisse in epilepsiam. Maxime omnium vero fugiendae sunt omnes ad terrorem, metum; &iram occasiones; nam facillime malum inde revocatur. Enarrationes morborum.