Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 28
Unproofread scanNot analysed yet
Quando aeger eo utitur beneficio, ut imminentem praevideat accessionem: tunc operae est pretium, malo occurrere clysteribus, partium inferiorum frictionibus; ac recto vivendi ordine uti. Opiata &nimis vaporosa infantibus &debilioribus cautissime praebenda sunt, utpote quae ingentem cerebro &nervosis partibus imbecillitatem &atoniam inducunt. Ex crebro usu syrupi diacodii in infante lethalem epilepsiam animadverti: vidi quoque mentis stuporem infantibus remansisse, quibus pulveres anodyni &theriacalia frequentius fuerunt exhibita. VI. Quum denique morbi comitialis ea sit indoles, ut a levissimis recidat causis, &a multis pharmacis magis exacerbetur: praestat omnino ab horum multitudine abstinere, ac pertinaci victus observatione, gravem hunc praecavere morbum. Hanc paucis verbis, sed satis egregie complectitur CORNELIVS CELSVS, dum Lib. III. Cap. 23. pag. 173. dicit: Fugere oportet solem, balneum, ignem, omnia calefacientia, frigus, vinum, venerem, loci praecipitis conspectum, omniumque terrentium, vomitum, lassitudinem, solicitudines, negotia omnia, &ubi tertio die cibus datus est. intermittere quartum. Vitanda quoque dulcia, fermentescibilia, fructus horaei, praesertim in infantibus: praeterea adolescentibus maxime abstinendum est a venere: verissime enim scribit MERCVRIALIS in praelect. patav. pag. 372. adolescentes Germanos plurimos a nimia venere fieri epilepticos.