Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 294
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero spernendus est externorum remediorum usus: ex quorum numero sunt fotus sacculique discutientes, &balsamici, &praecordia &cordis scrobiculum adplicandi, qui ex roremarino, mentha, melissa, floribus chamomillae Romanae aliisque speciebus, aqua melissae vinosa, sive l’eau de carme irroratis adparari possunt. FORESTVS melissam viridem cum borragine calefactam, &cum aqua rosacea, ac momento aceti admotam laudare satis nequit: cui scopo etiam balsamum nostrum vitae praecordiis inunctum faciet satis. Denique si sanguis abundaverit, &per satis longum tempus ex vena haud detractus fuerit; nec ex commendatis remediis paroxysmus cedere velit: nihil fere superest, quam ut vena vel in pede, vel etiam, si reliquae permiserint circumstantiae, in superioribus corporis partibus tundatur, &sufficiens cruoris detrahatur quantitas. Sic enim liberantur praecordia a nimia humorum mole; ac aequilibrium inter solidas fluidasque restituitur partes. Hinc HORSTIVS Lib. III. Obs. XVI. venaesectionem in ipso paroxysmo ad miraculum profuisse testatur. Quidam facta lateris dextri ad terram inclinatione, paroxysmos levare ac tollere possunt: quales casus ipse vidi aliquoties, &unum in A. N. C. dec. L. anno II. relatum legi. Neque obscura est ratio; hoc enim incurvato corporis situ, celerior sanguinis per venam cavam descendentem ad cor affluxus paululum intercipitur. Extra paroxysmos omnis curandi intentio eo est diri- De venaesegenda, ut caussae malum foventes tollantur, vel saltem im-ctionis usu. minuantur.