Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 295
Unproofread scanNot analysed yet
Quo quidem fine impigre invigilandum est, ut quaecunque subsit caussa, excepta, quae defectu sanguinis nititur, humorum incrementum studiose praecaveatur. Sic enim succurrimus plenitudini, ac spissitudini illorum; sic quoque polyporum, si praesto fuerint, retardamus augmentum. Et sane praestantissimum, cujus ope hoc fine potiri licet, remedium est decenter instituta venaesectio: quae sicuti in ipso paroxysmo insignem fert opem, ita quoque extra illum, ad praecavendas novas accessiones, illustrem exserit virtutem. Hinc GALENVS Lib. V. de locis affectis Cap. II. adfirmare non dubitat: omnes palpitatione cordis laborantes, venaesectione, &alimentis, ac medicamentis attenuantibus curatos fuisse ac liberatos. Consentiunt hac in re ANTONIVS ab ALTOMARI Cap. XLV. CAPIVACIVS Lib. II. Pract. cap. VIII. VICTOR TRINCAVELIVS in Praelect. de compos. modicament. &Cap. de palpitatione cordis. STALPART VAN DER WIEL obs. rarior. cent. I. obs. 36. ZACVTVS LVSITANVS M. P. H. Lib. II. hist. 39. pag. 251. &VERZASCHE obs. 90. Hoc sone remedii genus, uti in illis, qui ex nimia sanguinis plenitudine, aut etiam spissitudine cordis palpitatione laborant, omnium remediorum vim &superat &secundat: ita sane unicum fere est subsidium, quo eos, quos polyposa in corde concrementa vexant, solari possumus. Praeterea pressius ad caussarum ablationem accedendum erit; quo quidem nomine, si symptomatica fuerit cordis palpitatio, ad morbum primarium in medendo respicere oportet. Hic si fuerit hypochondriacus, repetenda &in usum vocanda sunt ea, quae Cap. de malo hypoPraesertim vero quaedam chondriaco commendavimus.