Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 296
Unproofread scanNot analysed yet
animadversio debetur humorum spissitudini; quae sicuti mater est concretionum polyposarum; ita eandem fere cum his requirit curationem, hac differentia, ut ea in simplici humorum spissitudine funditus exstirpanda, in polypis vero non nisi ad graviora pericula praepedienda locum habeat. Utroque autem casu hic est curationis cardo, ut &alimentis &medicamentis perpetua humorum fluxilitas conservetur: atque salutarium excretionum successus adjuvetur. Quamobrem praescribenda sunt infusa ac decocta aperientia, attenuantia, ac resolventia; brodia ex jusculis tenuioribus cum radice cichorei, graminis, herba chaerefolii &c. parata. Commendat quoque in tali cordis palpitatione, quam melancholiam vocat, serum lactis RHODIVS Lib. IIo obs. 40. Omnium vero medicaminum virtutem longissime superant aquae minerales, inque primis thermae Carolinae: quippe quae humores spissos, coagulatos, viscidosque optime resolvunt, attenuant, impuros per excretiones proscribunt, viscerumque infarctus feliciter reserant. Et novi profecto quaedam subjecta, quae palpitatione cordis vexata, polyposa in corde fovere videbantur concrementa; &ab usu venaesectionis, thermarumque Carolinarum annuo, se per multos annos in vita conservarunt.