Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 300
Unproofread scanNot analysed yet
Ob vim commoventem caute etiam cum balneis aquae dulcis procedendum est; illa enim, si adhibeantur, tepidissima, &paroxysmo remittente ex usu esse debent. Contra blanda diaphoretica, in eo potissimum casu, ubi retropulsa sunt exanthemata, insignem merentur laudem; quippe quae lenem provocando sudorem, inimicam materiam simul expellunt, ac efflorescentiam ad corporis superficiem revocant. Quando cordis palpitatio ab insigniori plethora originem traxit, faciesque cruore valde turgida adparet: praestat interdum sanguinem, ex tusa vena jugulari externa detrahere. Sed notandum circa talem est operationem, ut tepidiora pediluvia, &ante, &inter eam adhibeantur, ne nimius sit ad superiora sanguinis affluxus. Nonnunquam quoque necessitas postulat, ut praemittatur phlebotamia in pede; &ea in collo posthaec instituatur. Enarrationes morborum.