Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 300-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO I. Enerosa &venusta octodecim annorum virgo, hilar J &acuto ingenio praedita, succi &sanguinis plena, lauto vivendi generi adsueta, singulis fere pueritiae annis sanguinis satis insigne ex naribus profluvium experta est. Quo vero per biennium jam parcius succedente, exinde vel acerbiori capitis dolore, vel cordis vehementi pulsatione magna cum molestia ad aliquot dies interdum perdurante, haud absque ingenti virium collapsu afficiebatur. Eadem quoque motu paulo validiori &animi &corporis vel repetebat vel ingravescebat, cum pectoris oppressione &spirandi angustia, pulsu subinde intermittente &inaequali conjuncta. Neque parum hic affectus capiebat incrementi, quando ex male concoctis alimentis dolore ventriculi tensivo &pressorio cum flatibus &ructibus ore plurimis emissis angebatur. Ceterum vero notatu erat dignissimum, quod parentes, in adolescentia similes plane affectus, nimirum &narium haemorrhagias, &cordis palpitationem fuerant experti.