Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 301
Unproofread scanNot analysed yet
Hi igitur crebrius meam requirebant opem &consilium; equidem nolui multa fausta promittere, eo quod polyposi concrementi quidpiam jam tum praecordiis inhaerescere judicabam. Ad levandum tamen malum suasi, ut sanguinem, qui ob copiosum mensium successum nunquam antea a Chirurgo fuerat detractus, ex brachii vena bis vel quater mitteret quotannis; a vino quo una cum parentibus, qui in regione vinis abundante &cerevisiis carente nati ac educati erant, liberalius inter cibum uti consueverat, inposterum abstineret, &loco potus ordinarii aquam puram simplicem sumeret. Deinceps quoque animi ac corporis quietem commendavi, quibus effectum est, ut mitioribus deinde factis paroxysmis &corpus contabefactum &vires collapsae incrementum ceperint. Denique vero elapsis aliquot annis ingenti moerore ob parentis obitum perturbata, gravius afflicta &febre tandem superveniente hectica e vivis sublata est. Epicrisis. Id non semel, sed saepius observavi, sanguine ob nativam &haereditariam corporis dispositionem abundantes sub primis aetatis annis, quando per nares crebrius sanguinem evacuarunt, hoc subsistente fluxu, cephalalgiis, inio cordis palpitationibus valde tentari; ita quidem, ut accedente narium haemorrhagia, cordis tremor desinat, ista vero vel imminuta, vel penitus sublata, invalescat.