Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 303
Unproofread scanNot analysed yet
Suasi ego potum aquae frigidae, crebriores sanguinis e brachio dextro missiones, a spirituosis abstinentiam, atque ut quieti se daret, "annis aquis thermalibus Carolinis, quae a molendino nomen habent, uteretur. Cui consilio etiam paruit, &rariora inde longeque mitiora expertus est pathemata. Epicrisis. I. Sub validissimo ejusmodi &diutius durante exercitio, quia sanguinis ad cor, &omnis generis vasa vehementior est impulsus; fit inde, ut crebrius, succedente vehementissima ventriculi cordis dextri, imo arteriae pulmonalis expansione, robur fibrarum cordis &illius arteriae una cum systaltica vi maxime imminuatur; ita, ut copiofius aggesto, &difficilius progredienti sanguini, qui convulsivae cordis motioni causam praebet, rite propellendo non fit aequalis ac sufficiens: HI. Quod vero ab inflexione capitis ad dextrum latus in terram, morbi vis statim remiserit, id inde factum existimo: quia sub tali situ impetuosior sanguinis ad dextrum cordis ventriculum per venam jugularem affluxus impeditur, ut postea eo melius congestum sanguinem per arterias expellere possit. III. Sectio venarum jugularium, imo earum, quae in brachio sunt, in hoc morbo majoris est efficaciae, quam sitia ea, quae aliis locis ventilatur, quippe, quo propius ea sit loco affecto, eo praesentius auxilium ferre observatur. Sed videndum maximopere est, ne confertim &semel, sed repetitis vicibus emittatur sanguis; ne impedito legitimo humorum ad cor affluxu, sublataque simul omni systole animi deliquium accersatur. IV. Ad generationem vel augmentum polyporum in corde ejusque vasis, qui subitum non modo vitae exitum, sed &funestos &graves morbos, hydropem, asthmata, &id genus alios inferunt, praecavenda, ego simplici aquae potu vel etiam thermis Carolinis, quae sale abundant alcalino, praestantius vix aliquid inveni; sed opus est, ut mature id consilium exsequamur.