Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 304
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Puer duodecim annorum, constitutionis tenerrimae, ac macilentae, temperamenti sanguinei, ob grave domus incendium, ingenti perculsus terrore, protinus in cordis palpitationem incidebat; quae per intervalla longo tempore exercebat illum, &a pastu maxime invalescebat. Dati a medico pulveres antepileptici cum opiatis remixti, exacerbabant malum; cui post aliquot septimanas, dolor hypochondrii gravativus, interdum tensivus, respirandique difficultas accedebant. Hinc judicatum fuit, palpitationem ex obstructis hypochondriis fuisse subortam; &ideo anthypochondriacis, aperientibus, martialibus, aliisque sed frustra pugnatum est remediis. Quare, cum nullum fere superesse videretur consilium, per anni dimidium omnem medicinarum usum respuit aeger: atque tandem mire extenuatus, pedum primo, mox totius abdominis tumore prehendebatur, cum insigni palpitationis levamine; superiora marcescebant, adpetitus peribat, ingens vexabat tussis, &hac immedicabili pressus hydrope, diem obiit supremum. Epicrisis. Quod gravis terror cordis palpitationem inducere possit; vel eo tempore docemur, quo periculosa incendia urbis incolas terrent: tum enim plures palpitante tremore infestatos discurrere videmus; veluti hoc malum eo in casu esset epidemium.