Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 308
Unproofread scanNot analysed yet
3) Quando in sinistro latere decubuit, paroxysmus eàm ob rationem revocatus fuit, quoniam polypus liber orificio arteriae magnae se tum opponebat, sanguinisque circulum perturbando, malum excitabat. Neque dubium est, quin in somno ex hoc situ fuerit suffocatus. 4) Omnis crassus, marinus, humidus ac frigidus aer, subjectis cordis palpitatione laborantibus insensus est: is enim constringendo externum corporis habitum, succos ad interiora magis cogit, &ad eorum spissitudinem ac dyscrasiam multum contribuit. Neque vero calidior aer, qui humores nimis rarefaciendi vim possidet, iis convenit; sed serenus; qui nec justo calidior, nec solido frigidior est.