Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 307
Unproofread scanNot analysed yet
Si corpus fortiter commovebat, vinum large bibebat, aut animi quodam affectu exardescebat; vel etiam in sinistro decumbebat latere, repente invadebat paroxysmus, sub quo urina ferebatur tenuis &aquosa. Usurpavit varii generis remedia, sed in cassum; quin martialia malum exacerbarunt, sed frictiones pedum, ac clysmata semper levamen ferebant. Tandem se contulit ad Bremense Gymnasium; ubi victu salso, ac aere marino usus, pejus semper habere coepit; donec tandem mortuus in lecto repertus fuit. Cadavere aperto, cor mirae fuit magnitudinis; &dexter maxime ventriculus, cum pulmonibus a cruore valde distentus adparuit; sinistrum autem thalamum, &arteriam aortam polyposa obsidebas concretio. Epicrisis. Mors in hoc casu clarissime ostendit, polyposam concretionem cordis palpitationi caussam dedisse: quae qua potissimum ratione, a haustu potus frigidi, corpori commoto ac calenti ingesto, generetur Obl. 11. jam docuimus. Hujus ergo cum prima jam posita fuerunt rudimenta; accedens copiosior vini potatio, adduxit humorum circulum, eosque celerius per cordis movit musculum: qui, debilitato naturali robore, a nimia sanguinis mole oppressus, &ad validam, palpitantemque incitatus fuit resistentiam. 2) Increscente sensim polypo, non mirum est, si paroxysmus a quovis humorum orgasmo, per iram, terrorem, motum, vini potum; quin etiam frigus ac martialia, excitatus fuit &adauctus. Horum enim omnium ea est natura, ut partes externas constringendo; vel sanguinem nimium commovendo humores majori nisu ad praecordia compellant, quam quidem corillud repellere potest. Observamus igitur saepius, quod in hisce paroxysmis extremorum, &inferioris abdominis adsit quaedam constrictio: hinc urinae tum tenues minguntur, &clysteres pariter, ac pedum frictiones, horum spasmum relaxando, solantur miseros.