Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 310
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto pretio phlebotomiam, suo jam tempore habuerit GALENVS in persanando hoc malo; testatur Lib. V. de loc. affect. Cap. II. Etenim palpitatio cordis, inquit, pluribus integra valetudine degentibus, tum adolescentibus, tum adultis, subito sine alio manifesto accidente evenire visa est, atque omnes eos sanguinis detractio juvit; &hoc accidente plane liberati sunt, qui post sanguinis missionem, tenui victu, similibusque medicamentis usi sunt: quos vero hujusmodi accidens rursus infestavit, eadem cura sanatos vidi. Quod ad potum aquae frigidae, fontanae simplicis attinet; ego certe eximiam, &plane singularem ad levandum hoc malum, sive a nimia sanguinis exundantia, sive ex nimio illius ac virium defectu obortum fuerit, ab ejusmodi potu, moderatius &crebrius sumto deprehendi; eo quod exaestuantem nimis sanguinem deprimat, vires dissipatas colligat, fibrasque relaxatas roboret.