Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 310-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VII. Dum haec scribo, requirit meum per litteras judicium, Illustris quidam Transsylvaniae Liber Baro, annorum sexaginta trium, temperamenti cholerico melancholici, continuisque curis ac laboribus implicitus. Hic ante aliquot menses, ceteroquin sanus, ad vicinos iter facturus campos, equo insedit ferociori ac insolentiori; &fortiori molestaque succussatione, corpus ad senectutem vergens, vehementer conquassavit. Descendens equo, protinus in tantam incidit cordis palpitationem; quae non manus solum pectori admotas valide feriebat, sed vestimenta quoque violenter vibrabat; virumque illustrem per integram ac dimidiam horam adeo premebat, ut loqui haud potuerit. Vena quarto abhinc die tundebatur: sed nihilominus Digitized by C „oogl minus molesta palpitatio, utut priori levior, per vices recurrebat, &adhuc vexat: junctis animi, qui antea benignior erat, atque hilarior, insigni morositate, continuis vigiliis, &somno, si forsan accederet, multis terriculamentis, innumerisque phantasiae lusis interrupto. Epicrisis. Discimus ex hoc casu, quantum detrimenti iis, qui spissis humoribus imbuti, aut polyposis rudimentis praediti sunt, inferat fortior corporis motus.