Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 311
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum enim hic, si placidior fuerit, ad resolvendum humorum coagulum, multum confert: ita sane, si fortior ac immoderatior sit, non modo ad generandos polypos contribuit, verum etiam illos saepenumero a firmiori cohaesione avellit, &aegros vitae submittit periculo. Idem occasionalem praebuit caussam palpitationi cordis, qua vir illustris premitur: dum humores crassos viscidosque, quos ille ob vitam laborum ac aerumnarum plenam, sibi contraxit, nimium commovit, vel rudimenta polyposa, quae forsan obsederunt cor, avulsit. Optassem sane, ut statim incisa fuisset vena; quoniam tali ratione augmenta morbi praepediri potuissent. Interim commendavi, ut eam adhuc, si sanguis abundaverit, institui, ac singulis binis mensibus iterari curaret; non minus pediluviis tepidioribus uteretur; &quum in ea regione vino calidiori Hungarico nimis indulgere solent, hoc vitaret, &potius aquam vel solam, vel cum cinamomo decoctam potaret: quibus non dubito, quin si nondum polypi firmas egerint radices, morbi sanationem, sub convenienti victus observatione, &motus corporis moderatiori exercitatione, simus impetraturi. OISER