Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 314
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. ONASTHMAID VVLSIVO, ET SPASMODI CO FLATVLENTO, THESES PATHOLOGICAE. Etus, sed verissima, &medicorum &vulgi est sententia: respirationem &vitam pari ambulare passu. Vitam, omnesque, quibus illa conservatur, functiones, magno illo ac universali sanguinis ex corde ad omnes partes, &ex his ad cor circuitu absolvi, certissimum quidem est: nihilo tamen secius hunc, &consequenter ipsam vitam, absque particulari ea, ac minori quae fit ex dextro cordis ventriculo per pulmones ad sinistrum, humorum circulatione, salvam esse ac subsistere neutiquam posse, adeo verum deprehenditur, ut hac cessante, protinus vita omniumque functionum exspiret exercitium. Quum vero hic sanguinis per pulmones circuitus, absque libera respiratione fieri omnino nequeat; facile judicare licet, quantum ad conservandam vitam momentum contribuat facilis, &secundum naturam se habens spiratio; &contra quanto sit damino cadem morbosa, impedita, vel plane intercepta: cujus rei clarissimum documentum illi praebent morbi, qui spirandi difficultatem habent comitem. Sunt equidem magnae, &quam plurimae aegritudi- Asthmatis definitio.