Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 315
Unproofread scanNot analysed yet
nes, quibus difficilis ac laboriosa, tanquam molestum symptoma, jungitur spiratio; maximeque tales, quae in pulmonibus fixam obtinent sedem, veluti pleuritis, peripnevmonia, tussis, phtysis, scirthi, tubercula, &vomicae pulmonum: attamen multae dantur insuper, tam intra, quam extra thoracem caussa, quae respirationi, &vitali humorum circulationi infensae, summum minantur periculum, &morbum producunt, qui Graecis asthmatis nomine venit. Hoc vero secundum nostram sententiam nihil est, quam impedita, &laboriosa admodum respiratio, cum ineffabili anxietate, &praecordiorum angustia juncta, liberum sanguinis per pulmones circuitum turbans, a variis caussis suborta, periculi suffocationis non expers. §. III. Quemadmodum variae sunt caussae, ita varia quoque Differentia asthmatis asthmatum occurrunt genera. Datur dispnoea quaedam leconvulsiui a vior, quae subjectis succorum plenis, corpulentis, atque pituitose. pinguibus familiaris est, maxime si corpus valde commoverint; &nititur quoque difficiliori sanguinis per pulmones progressu, &nimia vasorum expansione, aeris ingressum sufficientem praepediente: sed haec periculo vacat, &transitoria est. Deinceps occurrit asthma pituitosum, quod cum tussi humida, ac rejectione pituitae viscidae conjunctum, noctu dieque sub quocunque corporis situ infestat, &copiosiori muci viscidi, vesiculas pulmonales obsidentis, &aeris liberiorem ingressum &egressum praepedientis, ad praecordia aggestioRr 2 d by ni debetur. De hoc autem Tomo sequenti medic. Syst. disseremus, &jam de eo potissimum agere constituimus, quod a spasmodica partium spirationi dicatarum strictura, a diversi generis caussis, intra &extra thoracem consistentibus oborta gignitur, &vocatur spasmodico flatulentum, atque convulsivum.