Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 317
Unproofread scanNot analysed yet
pallida est; sudor circa frontem &jugula emanat; assidua &aspera tussis infestat, rejiciuntur pauca, tenuia, frigida, veluti quaedam spumae efflorescentia; inflante spiritu collum intumescit, praecordia revulsa sunt; arteriarum pulsus parvi, srebri, atque depressi, crura exilia. Quod si haec ulterius incrementa capiant, instar comitialis morbi, nonnunquam hominem strangulant. At si vertantur in melius, tussis longior &rarior fit, plura excernuntur saniosa sputa &humidiora; multa per ventrem aquea exturbantur, urina copiosa excernitur, licet nondum quicquam in ea subsidat, vox sonantior clariorque redditur, somni longiores, quantum satis fuerit, efficiuntur; praecordia remittunt; dolor interdum ad scapulas cum remissione transit; anhelitus rarus, levis, sed cum asperitate fit. Quo magis invaluit ac inveteravit malum, eo acerbiora ac vehementiora haec omnia fiunt. Alvus ceterum plerumque est adstrictior; &urinae minguntur tenues ac aquosae. Accedunt frequentissime pedum, dein manuum, faciei, ac dorsi tumores, brachiorum torpor; facies fit lurida, plumbeoque colore notata, jungitur febricula cum typo irregulari, vespertinis exacerbata temporibus; supervenit cachectica corporis defoedatio, cum tumore pedum oedematoso, hydrops pectoris, vel etiam ascites, ac anasarca; atque tandem associatur paralytica alterutrius lateris, vel saltem brachii resolutio; aut loco hujus, quod notabile est, amaurosis, quae est oculorum paralysis, observata fuit a GOHLIO in Schediasmate, de asthmate convulsivo a polypo cordis. Et quoniam tantum non semper suffocatione finitur hoc asthma; dicitur quoque suffocativum.