Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 316
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc vero convulsivum asthma differt omnino a suffocatione convulsiva hystericarum, quae non nisi spasmodica constrictione, ac veluti strangulatione summarum faucium, laryngis, atque phariugis nititur; &arctato laryngis canale, aeri sufficiens liberumque ad pulmones iter praescindit: cum in nostro adfectu transitus per arteriam asperam satis liber sit, &vitium in ipsis potius haereat pulmonibus, adeo ut nonnunquam sola inspiratio difficilis, exspiratio vero legitime succedat; testante casu in CONSVLT. MED. Tom. I. Sect. II. cas. 91. pag. 414. recensito. Discernere porro oportet asthma convulsivum, a catarrho suffocativo quippe qui cum vultus rubore, stertoreque stipatus paralytici quid involvit, &intra paucos dies solvitur; cum illud, stertore vacuum, ad morbos pertineat longos. Asthmatis incepturi notae optime ab ARETAEO Lib. III. c. XI. descriptae, haesunt: Gravitas pectoris, tarditas ad opus solitum, &ad aliud quodlibet gerendum, in cursu aut in acclivi itinere difficilis &aegra spiratio; raucescunt, ac tussiunt, flatus in praecordiis, atque eructationes praeter rationem excitantur, vigilant, noctuque parum &obscure incalescunt, nares acutas ad spirationem paratas habent. Si malum in pejus ruat, malae rubent, oculi prominent, veluti in his, qui strangulantur; stertunt, dum vigilant, multo magìs cum dormiunt; humida, obscura, sonoque carens vox est, multum &frigidum aerem cupiunt; sub dio ambulant, quaelibet enim domus, ipsis ad trahendum spiritum parva &angusta est. Brecti spirant; tanquam omni aere attracto potiri cupientes; prae aeris autem cupiditate &os aperiunt, patefaciuntque, tanquam eo ampliore indigentes. Ipsorum facies, praeter malas, quae rubent.