Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 319
Unproofread scanNot analysed yet
exemplo ostendit: nonnunquam salvis pulmonibus, &bronchiis, polyposa duntaxat in corde concrementa occurrerunt, testantibus observationibus, quas PEZOLDVS obs. 58. pag. 115. M. N. C. dec. III. anno II. obs. 185. &Dec. I. anno U. obs. XI. memoriae tradiderunt; ut aliorum, quibus infra passim mentio fiet, exemplorum historiam silentio praetermittam. Quo vero eo clarius adpareat, qua ratione asthmaticus noster morbus generari queat; operae erit pretium, pauca de respirationis negotio hoc loco praemittere. Ad respirationem itaque naturalem opus primum est, ut ingens illud pulmonum viscus, quod ex innumeris vasis languiferis, arteriosis &venosis, fistulis quoque &vesiculis membranaceis est contextum, a fluido atmosphaerico, elastico, aereo aethereo, ampliata per alleviationem costarum thoHac racis cavitate, ingrediente, sufficienter expandatur. expansione fit, ut per ramos &arteriosos &venosos, qui antea valde erant complicati, jam expansos, sanguis libero, &minus impedito itinere per pulmones, &ad sinistrum cordis ventriculum progredi queat; quoniam pressio vasorum sanguineorum, a vesiculis aere distentis facta, hunc progressum facilitat. Quum vero aer intra pulmones humidis vaporibus refertus, &elasticitate sua orbatus iterum exire, &loco hujus recens, ac vi expansiva elastica animatus rursus ingredi debet; necesse est omnino, ut thorax concidat, facto ejus cavitatis spatio angustiori. Alternans ergo dilatatio, &constrictio thoracis, expanso &considentia pulmonum, sufficiens ingressus &egressus aeris, &cordis aequabilis motus, liberam &naturalem efficiunt respirationem, ad vitam sanitatemque conservandam summe necessariam.