Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 320
Unproofread scanNot analysed yet
Quando vero cunque caussae quaedam obveniunt, quae sufficientem aeris in pulmones ingressum &egressum remorantur, vel musculorum thoracis item abdominis, septique transversi motum dilatatorium ac constrictorium, atque ipsius cordis convenientem systolen atque diastolen pervertunt; protinus morbus ille, quem explanandum suscepimus, asthmaticus praesens est. Quibus suppositis, facillimum jam erit, aethiologiam asthmatis spasmodici ob oculos ponere. Et quoniam variae illius existunt caussae; primum considerabimus illam, quae sanguinis vitio debetur. Atque hac ratione observamus, a sanguinis &humorum nimia mole, crassitie, &congestione ad praecordia, grave generari asthma. Quando enim sanguinis &humorum massa majori copia, &impetu ad cordis dextrum ventriculum irruit; majori quoque quantitate ad ramos vasorum pulmonalium congeritur, qua vis aeris inspirati elastica ob sanguinem nimium resistentem imminuitur; &ideo sanguis, qui non satis vegete propellitur per venam pulmonalem, in hujus ramulis stagnat; atque novus ille, quem cordis perpetuus pulsus adfert, vasorum ramos distendit, dilatatque: unde spirandi difficultas, summa anxietas, cordis tremor, ac palpitatio, cum pulsu inaequali, parvo, celeri &frequenti suos mutuantur natales. Hoc asthma sanguineum vocari quoque meretur spasmodicum; quoniam stagnans cruor nimium distendit &vasa, &nervorum ramulos &vesiculas membranaceas comprimit. Jam vero perpetuae instar regulae tenendum est quod nimia tunicarum nervearum a copiosius stagnante in iis cruore expansio, caussam praebeat constrictioni spasmodicae; &vicissim haecipsa ad stagnationem &congestionem humorum multum taciat. Huc pertinent exempla eorum, quorum pulmones post mortem, sanguine atro, stagnante, &extravasato infarcti fuerunt reperti: quale de facerdote (quod hominum genus propter crebriorem sermocinationem, humorum congestioni ad pulmones, prae reliquis obnoxium est) allegat WILLISIVS pharm. rat. Sect. VII. cap. III. XI.