Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 32
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Infans tres anni quadrantes natus, corporis spongiosi ac obesi, qui saepius ventris torminibus cruciari, &stercora viridia dejicere sueverat, nutricis a spectro sibi videri putato gravi terrore perculsae ubera sugens, protinus corripitur epilepsia. Neque vero ignorari oportet, nutricem hanc jam antea alii infanti ubera praebuisse, &sic per septem jam anni quadrantes muneri huic praefuisse: quod meo quidem arbitrio minus salubre lactantibus est, quoniam diuturna lactatione lac incipit acescere. Protinus ergo infanti injectus fuit clyster emolliens oleosus &interne data mixtura ex aqua liliorum convallium, florum tiliae, cerasorum nigrorum, pulvere marchionis, syrupo de cichorio cum rhabarbaro, liquore anodyno minerali, &unico moschi orientalis grano parata; nutrici vero propinavi pulveres bezoardicos cum aceto destillato, &infuso theiformi cum regimine diapnoico; atque hinc protinus cessavit epilepsia. Verum enim vero aliquot post hebdomades, cum infans achoribus capitis corriperetur, &hi unguento illiti repellerentur: recruduit epilepsia, &alvus obstructa non nisi virides reddere coepit faeces. Hinc ablactato protinus infanti adplicabantur iterum clysteres, &dabatur partim pulvis ex rhabarbaro, lapidibus cancrorum, &semine cymini compositus, partim mixtura ex aquis antepilepticis, specifico cephalico Michaelis, liquore anodyno minerali, spiritu eboris &syrupo poeoniae parata. Effectum etiam his est, ut restituta alvi libertate, epilepsia remitteret: sed haec tamen singulis adhuc mensibus bis vel ter recruduit. Ordinatus igitur pulvis antepilepticus mitigavit quidem malum; illud tamen singulis tribus mensibus recidit, &hanc ad annum aetatis quartum egit scenam.