Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 33
Unproofread scanNot analysed yet
Tum denique infans colli tumoribus inflammatoriis, instar carbunculorum infestabatur; quibus exulceratis, ab omni prorsus liber evasit epilepsia. Epicrisis. Ex hoc casu discimus: 1) epilepsiam infantum a matris terrore per lac illis communicato excitari posse. Namque ea est terroris indoles, ut non solum partes solidas afficiat, sed etiam in humores agat, eos fortiter commovendo; qui dum cum lacte ad primas infantum vias pertingunt, ibidem majorem subeunt acrimoniam, &hinc ad cerebrum delati epilepticos inducunt motus. 2) Nihil ad reprimendas capitis ulcerosas efflorescentias reperitur valentius, quam pinguia ac oleosa. Ea enim, dum poris cutis se intime insinuant, neque tam facile ex iis evocari possunt; ita salutarem impediunt transpirationem, ut ideo serum acre impurum intra corpus remaneat, &membranis cerebri incumbens, eas graviter afficiat. Praestat potius in tali casu, primas vias blando laxante, vel clystere purgare; &externe caput aqua arquebusadae abluere; quae egregie siccat, &labefactatas corroborat partes. 3) Epilepsia a consolidatis ulceribus facillime recrudescit: quo casu, praesertim in adultioribus, vesicatoriis (Hoffm. Syst. T. V.) riis vel cauterio nihil est praestantius. Hinc etiam in confirmata epilepsia SEPTALIVS Lib. 6. animadv. p. 173. vesicantium usum per universum caput commendat, diutius ulcusculis in cute capitis relictis: contumacissimos enim morbos capitis hac ratione curatos vidit.