Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 321
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc genus asthmatis admodum familiare depre- Asthmaspasmodico flatuhenditur hypochondriacis; quoniam in iis humores vi lentum. tales, qui crassiores plerumque sunt, ob inferiorum partium stricturas, majori ad praecordia compelluntur quantitate. Complicantur vero in his subjectis tantum non semper flatulentae ventriculi, primarumque regionum distentiones; atque malum reddunt longe deterius. Namque dum diaphragma proxime incumbit ventriculo; ab hoc flatibus distento, protinus adficitur; ejusque liberior motus impeditur, atque hinc etiam pulmonum debita expansio coërcetur. Praeterea saepius sit, ut spalmo constringatur septum illud nervosum; quo constricto, oesophagus quoque, qui illud perforat, adeo coarctatur, ut nullus erupturis vaporibus pateat exitus. Inde angustiae praecordiorum horrendum in modum exacerbantur; &solutis quodammodo vinculis, ructus incredibili &copia, &sonitu exploduntur, malique levamen inferunt. XII. Quod stricte convulsivi nomen meretur asthma, &Asthma consatis frequens occurrit, fit absque praesentia crassae mate- vulsivum rialis caussae, a spasmodica partium spirationi inservien- stricte sic dictum. tium, maximeque membranarum cellulas pulmonales investien(Hoffm. Sst. T. V. )d by vestientium constrictione. Dum enim tunicae nervosae septi transversi, dum membranaceae musculorum intercostalium partes, dum sensibiles, quae pulmonum cellulas undique cingunt, membranae spasmo constringuntur: arctatur thoracis spatium, coërcetur pulmonum expansio, impeditur aëris sufficiens in cellulas pulmonales introitus, &cruoris per pulmones transitus, ac ex uno in alterum cordis ventriculum circuitus mirifice retardatur.