Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 331
Unproofread scanNot analysed yet
Quo quidem sine venaesectiones in pede, praesertim vinosae diaetae addictis, statis temporibus institutae, eximiam spondent utilitatem; quibus in consuetis interponendae sunt scarificationes; &iis, qui suppressum haemorrhoidum fluorem patiuntur, conferunt hirudines venis sedalibus adplicandae. Non minus blanda laxantia, ad eliminandas primarum viarum sordes, &ad promovendum sanguinis per abdomen, &venam portae circulum, motus corporis, victus tenuis, potusque levior, sed largus commendari debent. Et si hypochondriaca, &flatulenta praesto sunt symptomata; eo feliciori cum successu adhibentur lenia laxantia ac clysteres, conjuncto elixirii visceralis usu, &recta victus ratione. In subjectis, maxime ex suppressione vel mensium vel haemorrhoidum laborantibus; nihil quoque est fructuosius, thermis, interne pariter ac externe usurpandis; aut acidulis Selteranis; quae tepefactae cum lacte misceri debent. Haec etiam via est curandi asthma, quod a polypo cordis proficiscitur. Quando malum a materia arthritica, podagrica, sca-Asthmatis ab acrium sorbiosa, purpuracea, vel ulcerosa intra corpus retrocedente dium repulac repulsa ortum traxit; translato nempe humore acri, lione suborti peccante, caustico, ad nervosas pectoris partes: non tucuratio. tius consilium est, ac blandis diaphoreticis, liberam perspirationem promoventibus, humorem istum ad corporis superficiem, vel ad partes, ex quibus repulsus fuit, relegare. Cui scopo cum praesentissimo commodo satistaciunt liquor noster anodynus, cum spiritu bezoardico Bussii mixtus, aut pulvis bezoardicus, ex antimonio diaphoretico, nitro, pulvere Marchionis, succino praeparato, &momento camphorae compositus; mane potissimum sumendus, desuper bibendo aliquot vascula infusi theiformis, quod ex herba scordii, veronicae, floribus sambuci, tiliae, semine foeniculi, &aniso stellato concinnatur, inde lenem promovendo sudorem.