Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 332
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi scabies, vel ulcera retroacta, vel praemature consolidata sunt; insignem laudem merentur remedia ex sulphure parata, quippe quae has sordes ad cutim revocandi magnam vim possident. Quemadmodum enim medicamenta ex sulphure minerali extrinsecus in ejusmodi affectibus valde aliena &noxia sunt; ita contra interne data tonum partium roborando, difflationem &perspirationem heterogeneae materiae adjuvant. Neque vero negligenda sunt, leniora laxantia, nec blanda diuretica, sicuti tinctura tartari &c. est; siquidem his &crassae e primis viis, &reliquae per vias urinarias excernentur impuritates. Speciatim pediluvia revocandis ad pedes arthriticis, atque podagricis motibus adprime inserviunt. Ubi molestissimus hic morbus a tumore pedum oedematoso, per graviorem animi affectum, vel terrorem subitum, vel nimiam refrigerationem, vel etiam febrilem accessionem retropulso nascitur: tunc non leve negotium est, decubitum seri viscidi in pectore discutere, &ad extimas partes revocare. Vidi in tali casu cum fructu adhibitum pulverem diaphoreticum, ex cerussae antimonii, cornu cervi usti ana drachma una, cinnabaris medicinalis scrupulis binis, sulphuris antimonii correcti granis quatuor paratum; quem pondere duorum serupulorum, desuper bibendo infusum theiforme propinare solitus sum.