Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 343
Unproofread scanNot analysed yet
Neque omittenda tum sunt balnea aquae dulcis, quippe quae in relaxandis spasmis, ac referandis humorum obstructionibus, mirifica gaudent virtute. Ad complendam vero posteriorem indicationem, non praestantius auxilium expectare licebit, quam ex thermarum Carolinarum recto usuQuo absoluto, insistendum erit infusis aperientibus, interponendo lenia laxantia; ac denique, liberis viis, &quicscentibus spasmis, ad roborandas, quae sunt debilitatae, partes, martialia rite usurpata, vel etiam balnea martiata, omnem curationis paginam absolvunt. Et ita sane graves, qui ex vitio, &obstructione hepatis nascuntur affectus averti, vel saltem insigniter mitigari possunt.