Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 343-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Vir quinquagenarius, fluori haemorrhoidum olim Asthma sparmodico hypoobnoxius, sponte postea cessanti, vinum rubrum, nec non chondriatabaci fumum in delitiis habens, animique affectibus incum, ab usu dulgens, per multos jam annos de spirandi angustia, tussi radicis squillae egregie sicca, &auditus gravitate conquestus fuit. Per novissimum vero trimestre adeo invaluit haec spirationis difficultas, ut sublevatum. omnem eripiat somnum, nec aegro nisi in sella prono sedenti illum capere permittat; attamen brevissimus est, &asthmate illo saepius interrumpitur, cum metu suffocationis. Jungitur praeterea tumor pedum oedematosus, &per vices invadunt convulsivi motus; nihilo tamen minus adperitu fruitur integro, &,quod notabile est, sub praesenti, affectione, perfecta gaudet auditus libertate. Sanguis ex vena missus, consistentiae fuit atrae, ac impurioris. Consultus medicus suppressas haemorrhoides respiciens, varia ordinabat remedia, resolventia ac discutientia, nec non leniora niora laxantia; atque pilulas Becherianas; a quarum prima &unica dosi haemorrhoides prorumpebant, &per decem dies fluebant. Neque vero levabantur inde pectoris affectiones; ut potius appetitus plane languesceret, tumor pedum incresceret, ad abdomen ascenderet, &mictio fieret impeditior.