Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 348
Unproofread scanNot analysed yet
Perniciosioriracundiae est efficacia, si paullo post cibus vel potus capiatur; &quo diutius inhaerescit ejusmodi spasmus, eo pertinacior est, &ad vicinas extenditur partes. Quum vero pulmones, eorumque bronchia nervos adipiscantur a pari vago, quod cum ramo nervi intercostalis etiam hepati, &biliferis ductibus, nec non septo transverso praebet surculos: inde patescit insignis consensus, quo pectoris partes cum hepate gaudent. Pertinet huc observ. RAYGERI, quae exstat Misc. N. C. Dec. I. anno IV. obs. XI. cum femina per triennium asthmate periodico detenta &post mortem dissecta fuit, ubi nihil vitii in pulmonibus, nec bronchiis observatum. Viscera etiam salva, sed vesicula fellis magna, nihil bilis sed lapidem magnum inaequalem inclusum 4. drachmarum continuit. 2) Exacerbatum &deterius redditum est malum, a tanta remediorum, maxime inconvenientium copia. Namque notandum est, in in iis morbis, qui sola, eaque graviori partium nervosarum constrictione, ab animi affectibus inducta sustentantur, absente crassa materiali caussa, perniciosissimum &veneni instar esse vomitoriorum, purgantium atque spirituosorum &incidentium acriorum uium.