Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 349
Unproofread scanNot analysed yet
Diuturnitas mali, maximam partem, minus rectae caussarum pervestigationi debetur; quae, quanta post se relinquat damna, innumeris proh! dolor innotescit experimentis. Plurimi enim medicorum ad solum humorum vitium, eorumque crassitiem, vel aliam quamcunque qualitatem, &inde factam viscerum obstructionem respiciunt; motumque partium solidarum perversum, in quo soepius totum morbi fundamentum haeret, plane negligunt. Unde remediis suis, quae ad tollendam humorum labem alias non inepta sunt, plus sane damni excitant. Quare cum, explorata morbi caussa, ad relaxandam spasmodicam stricturam, omnem curandi scopum direximus; factum utique est, ut votis non sine singulari existimationis nostrae augmento potiti simus.