Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Virgo generosa, XX. annorum, sanguinea, succipleEpilepsia na, acidorum usui nimium indulgens, &multis abhinc post male tractatam annis acetum vini larga copia quotidie ingurgitare solita febrim. incidit forsan ante aliquot annos in febrem, ex medici sententia ardentem; quae bezoardicis, maxime volatilibus tractata fuit. Facta quidem hinc est quinto morbi die symptomatum remissio; at vero paroxysmi erant valde irregulares, &mox singulis, mox alternis diebus, saepius bis uno die cum horrore &insequente aestu invadebant. Alvus subinde, quae ante morbi invasionem jam pigra fuit, per totum morbi decursum manebat adstrictissima; nec solvi poterat, licet varia eo fine assumserit remedia: clysterum enim infusionem renuebat omnino. Tandem, pulveres purgantes, ex salibus &jalappa consecti, quorum per septem dies, singulis unum adsumebat, aliquantulum ducebant alvum; parum tamen proficiebant; siquidem febris cum symptomatibus persistebat, nec somnus ullus, nec adpetentia ciborum per 15. septimanas aderant.