Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 36
Unproofread scanNot analysed yet
In tali rerum statu praeter omnium opinionem circa tempus menstruum erumpebant convulsiones epilepticae; sub quibus facies adparebat rubicunda, membra hinc inde agitabantur, quandoque fortiter clamabat, &absona loquebatur, ac male cohaerentia. Ipso quoque in paroxysmo humidum adpetebat, &oblatam eo fine Hinc laxata alvo, aquam frigidam copiose bibebat. mens ad se rediit; sed posthaec febricula cum languore corporis, adpetitu prostrato, alvo segni, urina crassa, obscuri coloris semper persistebat, &illa perpetuo moerore &angore infestabatur. Ceterum epilepsia circa tempus mensium, quandoque extra illud, si ira excandesceret, recruduit cum spuma oris, corporis elevatione, artuum agitatione, mentis alienatione, &magna vociferatione. Haec aliquoties contingebant, &quod notabile est, cum toto morbi tempore nec ederet, nec dormiret aegra, tamen &succulenta mansit &rubicunda. In usum ergo vocabantur omnis genetis remedia antifebrilia, laxantia, salia aperitiva, castorina, antispasmodica, venaesectiones; sed nihilominus &febricula &epilepsia per sedecim inhaerebant hebdomades. Tandem subiit aegra conjugii leges, &tum melius habere coepit: cibum appetiit, vires collegit, menses ordinem servarunt, ac paroxysmi epileptici penitus remiserunt.