Latin
VIENSIVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 379
Unproofread scanNot analysed yet
VIENSIVM. Haec de summo tussis rheumaticae gradu, cujus caussa plerumque externa est, dicta sunto; dantur vero tusses, proprio rheumaticarum nomine dignae, quae internas potissimum agnoscunt caussas; &sicut diuturnae, ita maxime molestae sunt, cumque rheumaticis capitis, ac pectoris doloribus, hemicrania, odontalgia, puncturis laterum pleuritidem mentientibus, defluxione materiae acris a capite ad fauces &c. complicantur. Eveniunt inprimis corporibus cachecticis ac scorbuticis, ex suppresso pedum oedemate, alioque tumore; quem tanta ferocitate tussis aeque ac spirandi difficultas excipiunt, ut suffocatio instare videatur. Familiares etiam sunt hae tusses senibus, qui impuris scatent humoribus; &in his a frigore externo, dorso praesertim in ea regione, ubi prima lumborum vertebra, &plexus mesentericus major deprehenditur, admisso. Neque alia est ratio, quam quod serum acre ab externis corporis partibus ad pulmones deferatur.