Latin
VIENSIVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 380
Unproofread scanNot analysed yet
Eaedem non raro in subjectis pituitosis, senilibus, qui victu lauto, vitaque sedentaria delectantur, &neglexerunt sanguinis missiones humidae fiunt, &effectum habent criticum: tota enim sanguinis &humorum massa hac ratione a copia seri impuri, quamvis non sine molestia, egregie repurgatur, adeo, ut sedatatussi, pristinae vires redeant, somnusque cum adpetitu, &integra sanitate instauretur. §. XVI. Ad censum tussium rheumaticarum pertinent quoque stomachales &hypochondriacae; quarum illae in ventriculo, hae profundius in hypochondriis ac intestinis caussam habent; &partim ob consensum nervorum, partim ob rheumaticum seri ad pulmones decubitum enascuntur. stomachalis quidem suis se prodit notis, quae sunt nausea, cardialgia, adpetitus prostratio, digestionis vitium, sensus in ventriculo gravativus, &quod primus tussiendi stimulus circa cordis scrobiculum sentiatur. In hypochondriaca junguntur flatulentiae, spasmi intestinorum; ac symptomata reliqua hypochondriaca. Prior, nempe stomachalis fit a faburra acri, biliosa, acida, ventriculo, ejusque superiori maxime orificio, nec non oesophago inhaerente, harumque partium nervosas tunicas, quae arctissime cum viis spiritalibus nectuntur vellicante; unde creber comitatur vomitus. Vexat cumprimis, ventriculo a cibis vacuo; &familiaris quoque est febre tertiana, praesertim continua laborantibus; testante jam HIPPOCRATE Lib. 2. epidem. Posterior, nimirum hypochondriaca generatur, ab humoribus crassis, impuris, serosis, vi spasmorum, ac flatulentiarum abdominalium, ad pectus &pulmones compulsis; &eo magis infestat, si ingens frigus, aut animi affectus, tanquam occasionales caussae praecefferint. Generatim vero monendum est, quod omnis tussis, quae est periodica, a saburra in ventriculo, vel potius intestino duodeno stabulante suos mutuetur natales. XVII. Adhug notari meretur ea tussis, quae habitualis est, Tussis habi& catarrhalis rheumatica vocari meretur. Ea potissimum tualis.