Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 38
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Puer quatuordecim annorum, quinta jam a nativitate hora insultu correptus fuit epileptico. Annum nati corpus, post vehementissimam nutricis iram, duris tuberculis undique obsidebatur: quae medicus pro variolis ventosis habens, lumbis inde valde adfectis adplicat emplastrum. Hinc protinus evanescebant omnia tubercula: at vero in eorum locum succedebat epilepsia cum spuma oris, atque mirifica artuum tractione; &per aliquot septimanas quotidie hora circiter pomeridiana prima recurrebat. Posthaec remittebat, nec sub variolis postea accedentibus recrudescebat; nisi forte semel sub dentium eruptione. Verum enim vero sexto aetatis anno, cum lumbricorum colluvies intestina occuparet, resurgebant graves epileptici insultus; &ad annum usque decimum quartum saepius, maxime ventis impetuose flantibus, coelo turbido ac pluvioso, &tempestate autumnali invadebant. Praecedunt enim paroxysmum maxima anxietas, pedes, manusque refrigescunt, dentes dolere incipiunt: tum humum prosternitur, &post paroxysmum capitis dolorem, &corporis totius retinet lassitudinem. Neque minus ante paroxysmum flatulentiis imi ventris exercetur, siti vexatur, &urinam reddit albam; sub illo facies fit tumida bruni coloris. Olim quoque pigra suit alvus, jam expeditior. Neque ulla hactenus profuerunt remediorum genera: quid? quod salivatione tractatus puer pejus habuit, sanguine potitus est viscido, omni colore destituto. EpicriEpicrisis. Epilepticam hancce affectionem ab intestinorum lumbricis ortam esse, certissimum quidem est. Cum autem nervorum genus jam a primis incunabulis, &deinceps a tuberculis retropulsis, hisce motibus jam adsuetum fuit: non mirum, si ob hancce dispositionem paroxysmi jam fuerint atrociores &contumaciores. Notatu subinde dignum est, quod ab adplicato ad lumbos emplastro, procul dubio narcotico, tubercula illa protinus evanuerint.