Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 37
Unproofread scanNot analysed yet
Epicrisis. Foeminae, praesertim salaciores haud raro partim ob mensium defectum, partim etiam a lympha genitali stagnante &corrupta, atrocissimos incurrunt motus epilepticos. Horum in nostro casu antecedens caussa fuit acidorum abusus: haec enim destruunt ventriculi ac intestinorum tonum, alvum constringunt, &mensium fluorem impediunt. Hinc sanguis in venis accumulatur, &sic circa menstruam praecipue periodum, ubi ad evacuandum per uterum cruorem sollennes spasmi institui solent, cum magno impetu, partim ad caput, partim ad pectus compellitur: unde etiam facies rubicunda, ac sanguine turgida, vociferatio, partium agitatio, atque delirium dependent. Pessime autem in nostra aegrotante egerunt medici, qui ipsi dederunt salia volatilia: hisce enim &alvi constrictio magis firmatur, &intestinorum tonus plus destruitur. Et perpetua sane est regula, quod, quo constrictior est alvus, eo plus sanguinis ad superiora rapiatur, &vehementiores ibi fiant spasmi. Hinc consultius fuisset, clysteribus oleosis alvum moliri; qui praesentissimum adferre solent lenimen. Nec proficua fuerunt in nostro casu anodyna &antispasmodica: quippe quae, sublata nondum caussa, malum reddere solent contumacius: Neque suffecerunt solae venaesectiones; licet alias nsu suo haud destituantur, nec denique utiles fuerunt acidulae, quibus usa est aegra. Hae enim frigidae nocent nervis; &,cum ob debilitatem intestinorum per alvum haud iterum excludantur, sed in intestinis stagnant, spasmos magis adaugent. Hinc praestantissimum mali remedium fuit in conjugio: hoc enim, praesertim si frequentior celebretur concubitus, sanguinis motus invertitur, ad uterum retrahitur; vasa uteri, teste HIPPOCRATE, distenduntur, incalescunt, mensium fluor procuratur, &sic remota caussa, ipsum malum debellatur.