Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 382
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. CVratio tussis rheumaticae potissimum quatuor absolCvitur indicationibus, nimirum, ut primo materiam peccantem corrigamus, ad exitum disponamus, atque expectorationem, si opus id fuerit, promoveamus; deinceps adfluxum seri a praecordiis avertamus, &ad alia, magis congrua excretoria organa derivemus, tum motus, si fuerint effraenes, consopiamus, &denique debilitatum affectarum partium robur instauremus. Si igitur tenax muci coagulum bronchia obsederit, incidendum illud, resolvendum, &emolliendum est, quod praestant radices resolventes: quas inter primas tenent, radix vel fecula Aaronis, iridis Florentinae, &quae insigni humores lentos ac tenaces fundendi &expectorandi potentia pollet, radix squillae, ad quinque vel sex grana, cum pauxillo nitri data; item oxymel squilliticum; essentia gummi ammoniaci, spiritus salis ammoniaci anisatus, lac &sloressulphuris, &sperma ceti. §. III. Humor admodum tenuis, salsus, acris incrassantiHumor tenuis in crassanbus, &lymphae acrimoniam temperantibus ad exitum reddus, &acris ditur aptus.