Latin
VIENSIVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 381
Unproofread scanNot analysed yet
dependet a relaxatione glandularum in faucibus, palato, ac larynge sitarum; &per multos annos continua exscreatione durat. Jungitur digestionis vitium, &successiva totius corporis consumtio. Evenit subjectis serosioribus, vitae sedentariae, ac lucubrationibus, nec non vinosis compotationibus deditis. §. XVIII. His igitur excussis, deveniemus ad tradendam tus- Prognosit. sium prognosin. Sicca tussis plerumque transit in humidam; haec vero nimia vetustate habitum contrahit, atque ventriculi digestionem destruendo, cachecticum statum, lentamque febrem producere valet. Quae humida fuit, &in siccam transit, ut pectus tamen grave maneat: periculum febris vel putridae, vel hecticae minatur, teste LOMMiO observ. medicin. Lib. II. pag. 120. Convulsivae seu ferinae tusses infantibus periculosae, nam facile reducunt suffocationem idque fit in difficili dentitione atque etiam in morbillis: inque pueris gibbos &hernias, gravidis abortum, adultis haemoptysin atque phtysin inducere possunt; quin easdem subita suffocatione stipatas fuisse, testantur WILLISIS pharm. ration. P. II. S. I. C. 6. pag. 61. &HILDANVS Cent. 2. obs. 68. Quae tusses pulmonum aut aliorum viscerum scirrhos insequuntur; omnem plerumque remediorum vim eludunt: &quae a repressis nascuntur exanthematibus, his revocatis cessant. Omnis tussis mala, qua somnus aufertur; inutilis etiam, quae longo tempore frequens, quens, gravisque hominem exercet, idque cum destillatione, 1. e. habitualis rheumatica, inquit LOMMIVS loc. cit. Tusses denique hydropicis evenientes, infausti sunt praesagii, teste HIPPOCRATE Sect. VI. aphor. 35. Contra moderatior circa tempus nocturnum calor, cum aequabili per universum corpus sudore, vel madore, largiori urinae fluxu, alvo simul reddita fluidiore, placidior somnus, &facilior expectoratio, certa sunt morbi in gratiam jam redituri indicia.