Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 388
Unproofread scanNot analysed yet
In scorbuticis pro potu conducit aqua sola, pura, fontana, non nimis frigida, &vel amygdalis dulcibus, vel pane similagineo distemperata. Vulgus aquam servidam affundit triticeis furfuribus &insusum frigide non sine insigni fructu in gravi epidemia tussi bibit. Praeservationis quoque ratio, maximam partem, in recto rerum non naturalium consistit usu. Qui a tussi convalescentes, vinosis compotationibus, corporis refrigerationibus, animi fortioribus adfectibus indulgent: in eaudem protinus incidunt longe graviorem. Senes sibi caveant a pedum, maxime dorsi refrigeratione. Et quia hyeme rigente rhevmaticae adfectiones quam facile contrahuntur, &caput &cervix ®io praecordialis, lumbaris &pedes, in senibus praesertim, quibus tussis admodum est infesta, linteis &integumentis calidis bombycinis maxime a frigore muniendi sunt, ut moderata &aequalis servetur perspiratio: nam quando unam ex hisce nervosis partibus frigus praesertim aquilonare fortiter tangit &penetrat, ob consensum, qui inter has partes viget, reliquae omnes p. n. adficiuntur. Alvi libertas pariter ac expeditus transpirationis successus nunquam non conservetur, necesse est: quare conferunt moderatae, sed frequentes, &sub coelo salubri institutae corporis exercitationes. Qui luccis sunt pleni, hos statis temporibus, &omnino versus aequinoctia, venaefectione, vel scarificatione depleri curent. Eo magis vero recto regimine, tenui victu, conservataque excretionum libertate, a tussi se praecavere decet, quando epidemicam exercet tyranuidem. Cautelae cum cura specialiori. Cautela cirIN omni tussi caute mercandum est cum expectorantibus, cu expectoA dulcibus, decoctisque incrassantibus; ne more vulge rantia &solito, nimia, &sola adhibeantur, sicque relaxando madulcia. gis pulmones, nimium ad illos concitent adfluxum.