Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 389
Unproofread scanNot analysed yet
Eo magis in tussi stomachali, &hypochondriaca ab iis vel penitus abstinere convenit; pervertunt enim, destruuntque ventriculi vim digestivam, adeoque viam ad cachexiam, &hydropem pandunt. Ferinae tussis Tussis ferina, quae a retropulsis exanthematibus a repressis suboritur, indicat materiae peccantis ad sua loca revocatioexantbemanem. Hoc casu divina ferme est virtus aethiopis mineralis tibus subortae vel florum sulphuris, interne cum antimonio diaphoretico curatio. vel pulvere bezoardico, vesperi potissimum exhibitorum. Nec praeter pedum frictiones, aut pediluvia, praestantius ad detrahendum a pectore serum est vesicatoriis remedium: modo delicatior nostri seculi genius eorundem usum permitteret. In convulsiva insantum tussi, juvat quoque plantas pedum, axungia porci inungere. III. Tussis rheuQuae a pedum oedemate in cachecticis retropulso gematicae a reneratur tussis: praeter clysteres, incidentia, diaphoretica pulso pedum &quae motum a pectore derivant, insignioris usus sunt leaedemate subnia diuretica v. g. tinctura tartari, succini tartarisata, Elixii ortae curatio. nostrum viscerale cum Elixirio n. pectorali remixtum: alias acria, salsa, &potenter quae urinam movent, quia detrahunt dulce serum, exulent; laudata vero serum acre per vias educunt urinarias. Tussim rheumaticam diuturnam, quae a scorbutica sanguinis &humorum diathesi originem traxit, non mro curatam vidi, datis interne sero lactis, pulveribusque ex lapidibus cancrorum, pulvere Marchionis, succino praeparato, antimonio diaphoretico, extracto croci, cascarilla aquoso, concinnatis; interposito laxante rhabarbarino; dein propinata, pro potu ordinario, aqua frigida, amygdalis distemperata, vel Selterana, vino Mosellano nupta; vel decoctum ex speciebus temperatioribus sanguinem depurantibus ex aqua ului fuit eximio.