Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 394
Unproofread scanNot analysed yet
)cium, floribus chamomillae, &sale communi infundi jussi: pro potu crebro dedi modo decoctum ex radice chinae, scorzonerae, altheae, glyzirrhizae &semine foeniculi paratum; modo avenaceum, oleo amygdalino nuptum; mox raparum exsiccatarum cum saccharo Canariensi, &croco permixtum; &pro infuso theiformi herbam veronicae, ac hyssopi. Non minus bis terve quotidie propinavi pulverem, ex antimonio diaphoretico, lapidibus cancrorum, pulvere Marchionis, &nitro compositum, cum aliquot liquors anodyni guttis. Et horum ope convaluerunt. Epicrisis. 1) Tusses convulsivae epidemicae, iis non raro grassantur temporibus, quibus diarrhoeae vel dysenteriae sunt familiares. Tum plerumque aestatem ferventissimam, frigidiora autumni sequi deprehenduntur initia: unde, quae aestate liberior fuit transpiratio, hoc tempore subito cohibetur, &hinc acre impurumque serum ad bronchia decumbit. Sed praeterea in ipso aere observari solent exhalationes fere venenatae; quas in nostro quoque casu tussis &aphtharum caussas fuisse, nullum est dubium. 2) In tali aeris constitutione infantes tussi &frequentius, &gravius insestantur. Debile enim ac valde sensibile est, quo pollent nervorum genus, quod ex facili causa ad motus spasmodicos, convulsivos, &ipsum comitialem morbum disponitur. Deinceps haec tenella corpora parum curant aeris injurias, sed quacunque occasione semet ipsi exponunt liberalius. Accedit &illud, quod circa dictam autumnalem tempestatem, ob avidius ingestos fructus horaeos, uvas &c. multas acidas, biliosas &acres in primis viis sibi colligant cruditates: quae ad exasperandam tussis vehementiam non parum contribuunt. 3) Quemadmodum tussis asthmati; ita hoc quoque illi, tanquam symptomia, tantum non semper supervenire solet. Duplex est caussa asthmatis, quae tussis symptoma est: nimirum prima constrictio bronchiorum, altera congestio humorum ad pectus.