Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 395
Unproofread scanNot analysed yet
Constricta quippe bronchia, quae tussis formale constituunt, remorantur sufficientem aeris ingressum, &liberiorem sanguinis per pulmones circulum. Congestio humorum maxime seri ad pectus in omni convulsiva tussi fit: siquidem instar regulae perpetuae est, quod ad debiliorem partem, quales hic sunt pulmones, tussi exagitati, semper majori impetu ruant humores. 4) Dici vix potest, quantum in omnibus spasmodicis ac chronicis morbis, qui foventur ab impuntate humorum, noceat uti cerevisiis; utpote quae acrimoniam subtiliorem magis alunt, ac exagitant. Soleo in harum loeum exhibere decocta, quae in tussi praesertim temperantia &demulcentia esse debent.