Latin
CAPVT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 4-4
Unproofread scanNot analysed yet
Mirum certe videri potest, quod saepe tam brevi tempore ejusmodi perniciosa, atque praesentem interitum minitantia symptomata cessent, &intermittant; adeo, ut quae pridie moriturae videbantur, nunc sanitate integta frui censeantur. Accidit vero nonnunquam, ut perseverantibus symptomatibus pro mortuis habitae, sepulchro destinatae, imo sepultae fuerint: sed mors in hystericis semper vel epileptico, vel apoplectico contingit insultu. Tradita hac pleniori saevissimi hujus morbi historia; facilius erit, ejusdem a malo hypochondriaco docere differentiam. Quamvis enim horum affectuum symptomata, inter se similia ac utrique valde communia deprehendantur, testante utriusque historia, quae ratione posterioris mali sequenti Capite explicabitur: attamen plura adhuc restant, quae cuivis propria, insignem illorum testantur discrepantiam. Namque morbus hypochondriacus est longissimus, atque diuturnam semper exposcit curationem: at hysterica passione gravidas, puerperas, viduas, sanguine turgentes, post gravem animi motum, vel virgines post repentinam fluxus menstrui suppressionem, saepenumero gravissime infestari; ab ea tamen per rectam medendi rationem ita vindicari, ut nunquam revertatur, experientia docemur. Hac porro subito, vehementer, &ex improviso miseras haud raro adoritur, ut omni sensu ac motu privatae, repente in terram concidant; quod in hypochondriacis non animadvertitur. Atque etiam peculiare illud hystericae habent, quod maxima symptomatum vehementia, si sensuum mentisque functio intercipitur, vel solo pennarum accensarum suffitu, naribus admoto celeriter diminui, quin &tolli possit. Praeterea in paroxysmis hystericis, musculi abdominis vi spasmorum introrsum contrahuntur, &umbilicus pro fundius retrahitur: cum in hypochondriacis venter potius extrorsum distendatur.