Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 400
Unproofread scanNot analysed yet
&amygdalis parata erat; electuarium quoque praebui ex oleo amygdalarum dulcium, syrupo papaveris albi, spermate ceti, croco; vesperi dosin pulveris mei bezoardici &mane infusum veronicae cum radice liquiritiae superbibendum ordinavi. Ad aperiendam vero alvum, &sordes viscidas a pectore avertendas, quia decoctum mannatum respuebat, alternis diebus sumendum dedi pulverem sequentem: Rec. lap. cancror. cremor. tart. ana drachmam dimidiam, diagrydii sulphurati, cinnabaris praeparatae ana gr. VI. olei macis guttam unam. Quatuor vel sex a quavis dosi secutae fuerunt sedes, &post ter reiteratum hunc pulverem &tussis &hemicrania permolesta sensim paulatimque conquieverunt, ac penitus demum cessarunt. Epicrisis. Plura mihi obvia sunt exempla, tussim primo catarrhalem, postea vero phthisicam redditam post morbillos, imo variolas, quae valde infestae sunt pectori, insecutam fuisse, praecipue si justa vitae ratio fuerit posthabita, &corpus non ab injuriis tempestatum, quae catarrhos &tusses ciere solent, praemunitum. Neque pauca mihi cognita sunt excinpla; sola prudenti sanguinis e vena missione una cum debito vivendi regimine in sanguine praeservido abundantibus &catarrhales tussiculosos insultus, &ipsam veram phthisin, fuisse averruncata. Et quia ex hemicrania periodice redeunte, vitiosam humorum colluviem prima in regione stabulantem &tussis caussam foventem judicavi, praebui pulverem egregie &sine noxa primam regionem expurgantem, non sine singulari fructu subsequente; utpote ab ejus usu mox levamen symptomatum insigne egregius juvenis percepit.